Lyrks
Lyrks
Lyrks
Cover Art

Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts) Lyrics by Livy

0

Hannibal a Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit [c]. Tum, quamquam fama prius praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo nives caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torpida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanima omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu foediora, terrorem renovarunt [c]. Erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani [c]. Hannibal consistere signa iussit [c]; Gallisque ad visenda loca praemissis, castra quam extentissima potest valle locat [c]. Die deinde simulando aliud quam quod paratur consumpto, ubi primum digressos tumulis montanos laxatasquesensit custodias, ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim anguistias evadit iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit [c]. Prima deinde luce castra mota, et agmen reliquum incedere coepit [c]. Iam montani, signo dato, ex castellis ad stationem solitam conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua supra caput imminentes, alios via transire hostes [c]; diversis rupibus,iuisxta in vias ac devia adsueti, decurrunt [c]. Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnatabantur, plusque inter ipsos, sibis quoque tendente ut periculou primus evaderet, quam cum hostibus certaminis erat [c]. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis, quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati adea consternabantur ut strage ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent [c]; multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, inimmensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; sed, ruinae maxime modo, iumenta cum oneribus devolvebantur [c]. Quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit ne tumultum ac trepidationem augeret. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur [c]. Castellum inde, quod caput eius regionis erat, viculos capit et captivo cibo ac percoribus per triduum exercitum aluit [c].
HAVING PASSED THE SUMMIT OF THE ALPS, HANNIBAL SHOWS HIS MEN THE PO VALLEY SPREADING SOUTHWARD.
Nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et errores [c]. Biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies data militibus [c]; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere [c]. Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus, occidente iam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adiecit [c]. Per omnia nive oppleta cum, signis prima luce motis, segniter agmen incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu emineret, praegressus signa, Hannibal in promuntorio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos, moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae: cetera plana, proclivia fore [c]; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros [c]. Procedere inde agmen coepit, iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus [c]. Ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, difficilius fuit [c]. Omnis enim ferme via praeceps, angusta, lubrica erat ut non sustinere se a lapsu possent [c].
Credits

About “Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts)” by Livy

Read the complete lyrics to "Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts)" by Livy. On Lyrks you can follow along with the full text, explore the artist's discography, and discover related songs. The track is often categorized under Non-Music, History.

"Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts)" is performed by Livy. This page provides the full lyric text for fans who want to sing along, study the songwriting, or compare versions across releases. Lyrks organizes lyrics by artist and song slug so you can bookmark and share a stable URL. Music lyrics help listeners connect with emotion, narrative, and rhythm in a track. Whether you are learning English, researching a favorite chorus, or preparing for karaoke, having accurate line breaks and section labels (verse, chorus, bridge) makes the experience easier. We link to the official artist profile on Lyrks where available, including biography snippets, top songs, and chart placements when we have that data. If you enjoy "Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts)", explore more songs by Livy using the links below. Chart and trending pages on Lyrks highlight what listeners are searching for this week. For copyright or correction requests, see our DMCA and contact pages.

View all songs and biography for Livy · Trending lyrics · Billboard Hot 100

Frequently asked questions

"Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts)" is credited to Livy. Songwriting credits may include additional writers listed on the release; check the credits section on this page for linked collaborators.

Album information for "Ab Urbe Condita Book 21.32-35 (excerpts)" is not available in our database yet. You can still read the full lyrics on this page.

Visit the Livy artist page at /artist/livy for biography, popular tracks, and links to more lyric pages.